- ACROTATUS Arei
- ACROTATUS Areifil. prioris nepos, cuius amore deperiens, Chelidonis, uxor Cleonymi, patris Arei, acerbas amauti marito iuxtaque infames praebuit nuptias: neque enim civem latebat ullum ab uxore eum fastidiri, ita cum ad publicam domestica accessisser aegritudo, irâ et animi dolore consultoribus, Pyrrhum Regem Epirotarum Spattam attraxit. Pyrrhô urbem oppugnante, Acrotatum senes et mulierum caterva praeclate certanrem contemplati sunt. Cum iam mediâ urbe stationem suam repeteret cruentus et exsultans clatusque victoriâ, celsior ac pulchrior Lacaenis est visus, Chelidonidemque. quod talem hiaberet amatorem, praedicaverunt beatam: praeterea grex senum sequutus conclamavit, Perge Acrotate, et complectere Chelidonidem, tantum bonos Spatrtae procrea. Plut. in Pyrrho. Successorem habuit filium Arion. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.